- VINEA
- I.VINEAmachina militaris, oppugnationibus urbium adhiberi olim solita: teste Vegetiô, l. 4. c. 15. tabulis cratibusque constrata, erat, et subiectis rotulis impellebatur, ut eius tectô muniti obsidentes, murorum fundamenta facilius subruerent. Item, ut cumplures ordine impellerentur, milites post eas sequerentur occolti, Caesar, Bell. Gall. l. 7. c. 17. 27. Has Franc. Hotomannus inde dictas opinatur, quôd, ut plerisque locis vineae sepibus, ita hae tectis vimineis muniri solerent. Unde sub vitem praliari dicebantur milites, cum sub militari puguabant. Festus.Priorem Vinearum usum Lucanus, 1. 3. v. 487. hisce describit:Tunc adaperta levi procedit Vinea terra,Sub cuius pluteis et tecta fronde latentesMoliri nunc ima parant et vertere ferrôMoenia, nunc aries suspensô fortior ictuIncussus densi compagem solvere muriTeniat et impositis unum subucere saxis.Plura apud I. Lipsium lib. Πολιορκ.II.VINEAvites vinumque ferens, sollicite a Romanis curabatur: qui Vinitores ex familia sua hâc fini alebant. Columella, l. 3. c. 3. Nam ut amplissimas impensas Vineae poscant, non tamen excedunt septem iugera unius operam Vinitoris, quem vulgus quidem parvi aeris, vel de lapide noxium posse comparari, putat, sed ego, plurimorum opinioni dissentiens, pretiosum Vinitorem inprimis esse sentio. Servius ad Bucol. Ecl. 10. v. 36.——— Aut maturae Vinitor uvae:Vinitor autem, inquit, vel custos vel cultor vinearum. Cuius ordinis Vindemidtor erat, seu Vindemitor, ut diximus. Iidem Romani cellam Vinariam magnâ curâ instruxerunt in qua Ulpianus, l. 15. §. 6. ff. de usufr. ponit dolia defossa, serias, cupas, cados, amphoras. Hinc Servi Coliarii mentio in vet. marmore, A. Terentius. M. L. Chrysogonus. Ser. Dolear. H. S. E. cuiusmodi servos cum cellae Vinariae typo exhibet itidem vetus marmor, A. C. 1601. Augustae Vindelicorum effossum, apud Laur. Pignorium, Comm. de Servis, cui delineatio illa obtigit a Marco Velsero Patricio Augustano, simul admonenteloci Pliniani l. 14. c. 21. Circa Alpes ligneis vasis condunt, circulis cingunt. Circa Vineam quid apud Hebraeos iuris fuerit, diximus retro in voce Vindemia. Primus autem vites plantavit vinique conficiendi docuit rationem Noe Patriarcha, ut cognoscere est, ex Genes. c. 9. v. 26. Unde quemad modum Bacchus Aegyptius ac Thebavus Moses, sic Indicus, hôc longe antiquior, Noe fuit. Cum enim plures essent Bacchi seu Liberi, Diod. l. 3. antiquissimumcorum Indicum facit, atque universum ab eo Mundum esse edoctum ait, botros torcularibus ex primere; quem in Indiam ex Graecia venisse, ac Semeles fuisse filium, vana iactabat Graecia: Iudi autem ex Assyria ad se venisse dixêrunt, ut auctor est I hilostratus, de Vita Apoll. l. 2. c. 4. quod apprime Noacho convenit. Quemadmodum in eundem probe quadrar, quod Liber Indicus bis natus perhibetur. Si enim Veter. idonea visa est ratio, cur Liberum bis natum dicerent, quia vitis et ante Deucalioneum fuerit diluvium: et postea iterum effloruerit, quam Diodorus adfort l. cit. longe iustius Noahus dicetut bis natus, quia fuit cum ante diluvium universi Obris; tum pereunte Orbe reliquô, cum sua familia servatus est. Vide Gerhard. Ioh. Voss. de orig. et progr. Idolol. l. 1. c. 19. et 25. plura veto in hanc rem, inprimis de Vinearum situ, positione, colendarum disciplina, differentits, cultoribusque nobilibus, apud Plinium, l. 14. c. 4. l. 17. c. 3. et seqq. adde Salmas. ad Solin. p. 512. 513. et 514. uti de Vineae pulveratione et cultura Veter. accurate agit: ut et quae supra dicta voce Pulveratio. Nec omittendum, quod apud Hebraeos, Si quis vineam consevit, neque prosanavit, a militia immunis fuit, Deuteron. c. 20. v. 6. At Scythae neque terram arabant, neque vineam colebaut, Gregoras, l. 2. Trebellius quoque Bulgarorum Dux vineas extirpari iussit, teste Bonfiniô, l. 1. Dec. 1. quod et Muhammedes inter superstitionis im periique arcana habuit, unde sub gravissima poena vineatum vinique usus hodieque apud Turcas vetuus. Sed et Domitianus Imperator ob summam quondam ubertatem vini, frumenti vero inopiam, existimans nimiô vinearum studiô negligi arva, edixisse, ne quis in Italia novellaret, utque in provinciis vineta succiderentur, relictâ (ubi plurimum) dimidiâ parte; epigrammate, quod in hircum vineae arrosorem vim amator Poeta scripserat, minime absterritus; legitur apud Suetonium etc. A vermibus vineam infestantibus Herculem Ι᾿ποκτόνον cognomitatum olim esse, diximus supra voce Vermis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.